monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 13. <<<     >>> 15.

14.

1 Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos (Ibid., 45).
2 Osculum utique insigne est charitatis.
3 Unde ergo Iudaeo osculum, qui pacem non recognovit, qui pacem a Christo non accepit dicente: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Ioan. XIV, 27)? Non habet Synagoga osculum; habet Ecclesia, quae exspectavit, quae dilexit, quae dixit: Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1); diuturnae enim cupiditatis ardorem, quem adventus Dominici exspectatione adoleverat, osculo eius volebat stillanter exstinguere, hoc explere sitim suam munere.
4 Ideoque sanctus Propheta ait: Os meum aperies, et annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 17).
5 Qui ergo laudat Dominum Iesum, osculatur eum: qui laudat, credit utique.
6 Denique ipse David ait: Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10); et supra: Repleatur os meum laude tua, et cantem gloriam tuam (Ps. LXX, 8).